Jump to content

Norderneia

E Vicipaedia
Wikidata Norderneia
Res apud Vicidata repertae:
Norderneia: insigne
Norderneia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°42′26″N 7°8′49″E
Numerus incolarum: 5 358
Situs interretialis
Nomen officiale: Nördernee

Gestio

Consilium: Q132552725
Procuratio superior: Aurich

Geographia

Superficies: 26.31 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Nordhelm, Fischerhafen
Territoria finitima: Baltrum, Juist

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Garz

Tabula aut despectus

Norderneia: situs
Norderneia: situs
Norderneia insula ex occidente visa.
Tabula geographica insulae Norderneiae anno 1805 confecta.

Norderneia[1] seu Nordernia[1] (Theodisce et Sagterlandice Norderney; Saxonice et Eofrisosaxonice Nördernee) est urbs Saxoniae Inferioris, insula ad Frisiam Orientalem pertinens et pars Circuli Auriaci. In insula vici tres siti sunt: Colonia Nordhelmensis[2] (Theodisce Nordhelmsiedlung), Osterende[3] (Theodisce Ostende) atque Portus Piscatorum[4] (Theodisce Fischerhafen).

Pharus Norderneiae.

Ab anno 1913 ad annum 1947 ad ferroviaria marina merces militares transportavit. Parvus aeroportus in insula est, sed et autocineta admissa sunt. Cives et peregrinatores navibus traiectoribus in insulam portantur.

Norderneia anno 1398 primo in actis descripta est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. Annis ab 1744 ad 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Norderneia Regno Hannoverano tradita est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Norderneia ad circulum Auriacum et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.

  1. 1 2 Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 3. N-Z.
  2. ↑ Theodiscum suffixum -siedlung Latino vocabulo "colonia-ae" vertitur et Theodiscum toponymicum praefixum -Nordhelm Latino gentilicio "Nordhelmensis-e".
  3. ↑ Emmius, Ubbo (1616). Rerum Frisicarum historiae libri LX.
  4. ↑ Theodiscum praefixum Fischer- Latino vocabulum genetivo plurali "piscatorum" et Theodiscum suffixum -hafen Latino vocabulo "portus-portus" vertitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Norderneiam spectant.