Jump to content

Vectis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Vectis (discretiva).

Vectis (-is, m.) est machina simplex, quae ex fulcro et malo constat. Archimedes Syracusanus fuit primus qui legem de vectibus exposuit. Haec lex dicit

VIs1=VCs2

ubi VC est vis creata in mali puncto 2, cum vis VI in mali puncto 1 imprimur, si s1 est separatio inter punctum 1 et fulcrum, et s1 separatio inter punctum 2 et fulcrum.

Genera vectium

[recensere | fontem recensere]

Vectium sunt genera tria:

Vectis primus, ubi monstrantur vis impressa rubro colore, et resistentia, quae vi creatae obsistit, caeruleo colore.
  • Vectis primus est ille ubi fulcrum iacet inter vim impressam et vim creatam.
Vectis secundus.
  • Vectis secundus est ille ubi fulcrum in extrema mali parte iacet, vis creata in media parte, et vis impressa in altera extrema parte imprimitur.
Vectis tertius.
  • Vectis tertius est secundo similis, sed ibi vis impressa iacet in parte inter fulcrum et vim creatam.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!