Jump to content

Latium

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Latium (discretiva).
Wikidata Latium
Res apud Vicidata repertae:
Latium: insigne
Latium: insigne
Latium: vexillum
Latium: vexillum
regio
Civitas: Italia
Locus: 41°54′0″N 12°43′0″E
Nomen officiale: Lazio
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Italia, Regnum Italiae
Territoria finitima: Tuscia, Umbria, Marchia Anconitana, Aprutium, Molisium, Campania

Gestio

Praefectus: Nicola Zingaretti
Consilium: Regional Council of Lazio

Vita

Incolae: 5 720 536
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Latium: situs
Latium: situs

Latium (Italiane Lazio) est regio administrativa Italiae, circiter 5 870 451[1] incolarum, in Italia media sita, cuius urbs maxima et caput est Roma. Eadem fere regio Latium iam ab antiquis appellata est.[2]

Via Appia, via quae Romam antiquam cum partibus meridianis Italiae iungit, etiam hodie in usu est.

Latium est regio Latinorum, ab seipsis dicta et in Latinam Romae Antiquae civitatem tradita. Quamquam demographia Romae antiquae fuit res publica plurimarum gentium (qui Etrusci, Sabini, aliique Italici praeter Latinos fuerunt), hi tamen fuerunt pars praecipua. In mythologia Romana, tribus Latinorum nomen suum a Rege Latino traxit. Praeter fabulosam Latii originem ab antiquis datam ut locum ubi Saturnus, rector aetatis aureae in Latio, a Iove ibi se celaverait,[3][4] praecipua etymologia hodierna est Latium a latus,-a, -um vocabulo Latino, venire,[5] quod notionem 'terrae planae' exprimit; id est Campania Romana. Magna Latii pars re vera est plana aut leniter clivosa. Terrae a Latinis initio habitatae in fines Samnitium, Marsorum, Hernicorum, Aequorum, Auruncorum, et Volscorum productae sunt, qui omnes erant tribus Italicae finitimae. Hoc maius territorium etiam tum Latium vocabatur, sed divisum est in Latium adiectum sive Latium Novum, et Latium Vetus, regionem antiquiorem et minorem. Septentrionales Latii fines erant flumen Tiberis, quod id ab Etruria dividebat.

Imperator Augustus paene totam Italiam hodiernam in unam unitatem geopoliticam, Italiam, rite iunxit, eam in undecim regiones dividens. Pars Latii hodierni ad meridiem Tiberis (una cum praesenti regione Campania statim ad euronoctum Latii sita et sede Neapolis) facta est una regio I (Latium et Campania), dum Latium Superius hodiernum pars Regionis VII, Etruriae factum est, et hodierna Provincia Reatina Regioni IV, Samnio iuncta est.

Post Italiam a Gothis captam saeculo quinto exeunte, Latium hodiernum pars Regni Ostrogothici factum est, sed post Bellum Gothicum inter annos 535 et 554 et victoriam Imperii Byzantini, regio in dicionem Imperatoris orientalis redacta est ut Ducatus Romanus. Tamen, longa bella contra Langobardos regionem debilitabant. Per Donationem Sutrinam anno 728, papa Romana primam terram in regione ultra Ducatum Romanum adeptus est.

Confirmatio aristocratiae religiosae et ecclesiasticae certamina potestatis continua inter dominos saeculares (barones) et papam usque ad medium saeculum sextum decimum concitavit. Innocentius Papa III suam potestatem terrestrem confirmare conatus est, auctoritatem suam in administrationibus provincialibus Tusciae, Campaniae, et Maritimae per eius legatos vindicare volens, ut potentiam familiae Columnae minueret. Alii papae idem facere conati sunt. Per id tempus quo papatus in Avenione in Gallia sedebat (1309–1377), potestas dominorum feudalium propter absentiam papae a Roma crevit. Parva communia, et imprimis Roma, potestati dominorum crescenti restiterunt, et cum Nicolao Laurentii se ut adversarios potestatis ecclesiasticae praebere conati sunt. Tamen inter annos 1353 et 1367, papatus imperium Latii et ceterarum Dicionis Pontificiae partium recuperavit. A medio saeculo sexto decimo, papatus Latium politice cum Dicione Pontificia iunxit,[6] ita ut haec territoria administrationes provinciales Patrimonii Sancti Petri fierent; gubernatores in Viterbio, in Maritima et Campania, et in Frusinone ea pro papatu administrabant.

Latium breviter fuit pars Rei Publicae Romanae, post quam factum est civitas pupillaris Primae Rei Publicae Gallicae sub copiis Napoleonis Bonaparte. Latium Dicioni Pontificiae mense Octobri 1799 redditum est. Anno 1809, Imperium Gallicum id nomine Praefecturae Tiberis annexuit, sed anno 1815 sub dicionem papae iterum rediit.

Die 20 Septembris 1870, expugnatio Romae imperante, Pio Papa IX, et clades Gallica apud Sedanum, unificationem Italiae compleverunt, et Latium in Regnum Italiae incorporatum est. Anno 1927, terrae provinciae Reatinae, ad Umbriam et Aprutium pertinens, Latio iunctum sunt. Oppida in Latio a terrae motu in Italia media anno 2016 vastata sunt.[7]

Urbes antiquae

[recensere | fontem recensere]

Terrae historicae

[recensere | fontem recensere]
Casini Amphitheatrum.

Geographia politica

[recensere | fontem recensere]

Provinciae Latiales

[recensere | fontem recensere]

Loci principales provinciarum

[recensere | fontem recensere]

Urbes minores

[recensere | fontem recensere]

Geographia physica

[recensere | fontem recensere]
Tibur: Villa Hadriana.

Hydrographia

[recensere | fontem recensere]

Lacūs et paludes

[recensere | fontem recensere]

Viae ac Autoviae

[recensere | fontem recensere]

Viae Romanae

[recensere | fontem recensere]

Via Appia, Via Aurelia, Via Cassia, Via Flaminia, Via Latina, Via Portuensis, Via Salaria, Via Valeria

  1. ↑ www.tuttitalia.it
  2. ↑ Ennius, Annales; Pomponius Mela, De situ orbis 3.4.2; Plinius, Naturalis historia 3.54 etc.
  3. ↑ Aeneis, VIII.323.
  4. ↑ Bevan, William Latham; Smith, William (1875 ). The student's manual of ancient geography. London: J. Murray. pp. 530–531.
  5. ↑ latin | Origin and meaning of the name latin. . Online Etymology Dictionary./
  6. ↑ Jacobs, Frank. "Bigger Than You Think: the Vatican and its Annexes". Big Think.
  7. ↑ Terrae motus validi in Italia.
  8. 1 2 3 Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  9. 1 2 3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z)}

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Latium spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 41°54′0″N 12°43′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon

Imagines regionis

[recensere | fontem recensere]