Jump to content

Ioannes Paulus II

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Paulus II
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Paulus II: imago
Ioannes Paulus II: imago
Ioannes Paulus II: subscriptio
Ioannes Paulus II: subscriptio
Nativitas: 18 Maii 1920; Holy Father John Paul II Family Home in Wadowice
Obitus: 2 Aprilis 2005; Roma
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Józef Wojtyła

Pontificatus

1978–2005
Praecessor: Ioannes Paulus I
Successor: Benedictus XVI

Insignia heraldica

Ioannes Paulus II: insigne
Ioannes Paulus II: insigne

Ioannes Paulus II, nomine nativo Carolus Iosephus Wojtyła (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), a die 27 Aprilis 2014 sanctus dictus,[1] fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae. Quo munere a die 16 Octobris 1978 usque ad mortem functus, die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI successore beatus declaratus, die 27 Aprilis 2014, una cum decessore Ioanne XXIII, a papa Francisco[2] canonizatus est.

"Totus tuus" fuit sententia eius, quae deprompta est ex oratione sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort ('Ego totus tuus sum, Maria') et insignem eius cultum Beatae Virginis Mariae ostendit.

Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice[3] in urbe, in parte Poloniae meridionalis, quae Polonia Minor nuncupabatur, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879) praefecti militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici.

Iuvenis matre fratreque orbatus est, cum anno 1929 mater, anno 1932 frater Edmundus medicus gravi morbo periissent. Anno 1941 et pater repente obiit. Anno 1938 Cracoviam migravit, ut in Universitate Iagellonica philologiam Polonicam studeret, deinde in seminarium dioecesanum acceptus est.

Die 1 Novembris 1946 ab Adamo Stephano principe Sapieha, episcopus Cracoviensis ibidem ad munus presbyteri ordinatus, Romam se recepit, ut sacrae theologiae incumberet.

Die 4 Iulii 1958 episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, cui mortuo in archiepiscopatum Cracoviensem die 13 Ianuarii 1964 secutus est. Die 26 Iunii 1967 a Paulo VI in cardinalatum Sanctae Romanae Ecclesiae evectus est.

Etiam Concilio Vaticano Secundo interfuerat.

Die 16 Octobris 1978 in summum pontificem a ceteris cardinalibus electus, Johannis Pauli nomen sibi imposuit, ut antecessorem eiusdem nominis honoraret.

Pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Primus post 455 annos fuit papa extra Italiam natus, et primus omnino Slavica origine oriundus.

Die 13 Maii 1981 a quodam Machometo Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.

Die 25 Ianuarii 1983 novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.

Anno 1998 Constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" promulgavit ad Curiam Romanam reformandam.

Paci paupertatique maxime favisse dicitur, mutationem vero timuisse odisseque. Item constat eum iuvenes valde amavisse et a iuvenibus ipsis amatum esse.

Parkinsonianum morbum multos annos passus vespere diei 2 Aprilis 2005 obiit. Iam morbo ac aetate confectus multas in terras peregrinatus erat.

Ioannes Paulus II multas litteras encyclicas divulgavit, inter quas:

  1. ↑ Patrick J. McDonnell, Tom Kington, "John Paul II and John XXIII canonized as saints" on Los Angeles Times (27 Aprilis 2014)
  2. ↑ Iam die 5 Iulii 2013, iste pontifex congregationi de Causis Sanctorum potestatem dedit ut decretum promulgaret quo beati Ioannis Pauli II et Ioannis XXIII canonizarentur.
  3. ↑ "Wadowice, in urbe scilicet quae quinquaginta kiliometra abest a Cracovia, die XVIII mensis Maii anno MCMXX natus": Curia Romana

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant.
Series Paparum

Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleutherius • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI • Franciscus • Leo XIV