Jump to content

Pius I

E Vicipaedia
Wikidata Pius I
Res apud Vicidata repertae:
Pius I: imago
Pius I: imago
Nativitas: 1. saeculum; Aquileia
Obitus: 150s; Roma
Patria: no value

Pontificatus

140
Praecessor: Sanctus Hyginus
Successor: Sanctus Anicetus
Papa Pius I

Pius I fuit papa Romana ab anno circiter 140 usque ad annum 154.

Pius I fuit decimus Ecclesiae Catholicae papa. Quando pontifex fuerit non constat, sed Annuarius Vaticanus anni 2003 notat 142 vel 146 ad 157 vel 161. Scimus pro certo tamen sanctum Polycarpum Smyrnae mortuum esse anno 156 et anno ante mortem venit Romam ut Papae Aniceto obveniret, qui Pio I successit.

Tradunt eum Aquileiae in Italia septentrionali natum esse, filium cuiusdam Rufini, viri Aquileiae nati, secundum librum pontificalem. Alii ferunt servum natu fuisse, sed libertum factum.

Creatus est papa post tres dies ieiunii orationesque pro fidelibus Romanis in ludo novi pontificis, qui successit Sancto Hygino, anno ante mortuo.

Quidam auctores dicunt Romae eum martyrium passum esse, sed hoc non probari potest. Notant Canon Muratori atque Catalogus Liberiani eum fratrem Hermae fuisse, auctoris textus Hermae Pastoris:

"e temporibus nostris in urbe roma herma conscripsit sedente cathetra urbis romae aecclesiae Pio eps fratre eius Hermas"

Qui hunc textum scripsit se servum pristinum dicit, ex quo quidam coniiciunt ambo Hermam Piumque libertos fuisse.

Dies eius feriae est 11 Iulii.

Pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Pontificatus signatur conversione Iudeorum et haeresibus Marcionis Cerdonisque. Pio primo pontifice, tres heresiarchae doctrinas Ecclesiae Catholicae contrarias in fideles Capitis imperii, Romae, propagare quaerebant:

  • Gnosticus Valentinus, qui, Papa Hyginio regnante, in haeresem inibat, disciplinam propagare perrexit, sine maioribus successibus.
  • Agebat etiam illo tempore gnosticus Cerdo.
  • Alius haeresiarchus qui, Pio I Pontifice, Romam venit Marcio fuit. Excommunicatus a Papa, Marcio sectam qui illius aevii ecclesiam reformaret condidit. Marcio autem negabat duplicem naturam Christi, humanam divinamque.

Vita ecclesiae

[recensere | fontem recensere]

Romam venerunt, Pio I pontifice, praecipui homines illius temporis ecclesiae, ut Sanctus Iustinus. Quod signum est Romanam Communitatem insignem in omni Ecclesia fuisse. Pius Primus statuit Iudeos conversos baptizatosque in ecclesia fuisse posse. Tradunt Pium duas ecclesias erexisse: "titulum Pudentis" et "titulum Praxedis". Titulus Pudentis hodie nota est italice ut "Chiesa santa Pudenziana" (Ecclesia Sanctae Pudentianae). Videtur eum etiam baptisterium construxisse ad hanc ecclesiam et episcopum fuisse in his aedibus. Quae ecclesiae saeculo quarto basilicis Christianis suffectae sunt post Constantini pacem.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Series Paparum

Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleutherius • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI • Franciscus • Leo XIV